Evento solo con lick
ESTE EVENTO SOLO TIENE VINCULO:

Id metuens, veterisque memor Saturnia belli, prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis necdum etiam causae irarum saevique dolores exciderant animo: manet alta mente repostum iudicium Paridis spretaeque iniuria formae, et genus invisum, et rapti Ganymedis honores.
His accensa super, iactatos aequore toto Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli, arcebat longe Latio, multosque per annos errabant, acti fatis, maria omnia circum.
Tantae molis erat Romanam condere gentem! Vix e conspectu Siculae telluris in altum vela dabant laeti, et spumas salis aere ruebant, cum Iuno, aeternum servans sub pectore volnus, haec secum: Mene incepto desistere victam, nec posse Italia Teucrorum avertere regem? Quippe vetor fatis.
Pallasne exurere classem Argivom atque ipsos potuit submergere ponto, unius ob noxam et furias Aiacis Oilei? Ipsa, Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem, disiecitque rates evertitque aequora ventis, illum expirantem transfixo pectore flammas turbine corripuit scopuloque infixit acuto. Ast ego, quae divom incedo regina, Iovisque et soror et coniunx, una cum gente tot annos bella gero!
Et quisquam numen Iunonis adoret praeterea, aut supplex aris imponet honorem?

  Enlace
Volver
 
 
  Inauguramos Web
El parque Comercial y de Ocio Cuadernillos estrena su nueva web, visítanos!